CLE 01088

Si meritis possem dare munera tantum,

Quanta tibi debentur praemia laudis,

Aureus hic titulus et littera nominis auro

Condecorata legi debet, tam simplici uita

5

Quae superis semper tam grata fuisti.

Inter securas sine crimine uitae

Sit precor et super h[o]c sit tibi terra leuis.

 

vv. 1-2: Other metres

v. 3: Hexameter

vv. 4-6: Other metres

v. 7: Pentameter