CLE 01085

Si quis forte legit titulum nomenue requirit,

      Dorchadis inueniet ossa sepulta loco.

Dum uixi fui cara uiro, nunc mortua quaeror,

      Sat felix uideor si modo fama manet.

5

Coniux Thymelicus coniugi fecit suae.

 

vv. 1-4: Elegiac couplets

v. 5: Pentameter



 EDR