CLE 01067

Sic tibi contingat feliciter ire, uiator,

      Immatura meo perlege fata loco.

Zelotos iaceo, uixi dum fata sinebant,

      Si tamen haec uita est, tam cito posse mori.

5

Bis mihi septenis finis datus ultimus annis,

      Nomine me rapuit mors inimica meo.

 

Elegiac couplets