CLE 01059

Paruolus in gremio comunis forte parentis

      Dum ludit, fati corruit inuidia

Nam trucibus iunctis bubus tunc forte noueli

      Ignarum rector propulit orbe rota.

5

Maestus uterque parens postquam miserabile funus

      Fecit, inferis munera suma dedit,

Hunc Antho tumulum male deflorentibus annis

      Pro pietate pari composuere suo.

 

Elegiac couplets


 EDR