CLE 01058

Hic sum Bassa sita pia filia, uirgo pudica,

      Excedens cunctas ingenio aequalis.

Cum mihi bis quinos annos mea fata dedissent,

      Vndecumum me non licuit perducere annum,

5

Cumque pater materque deos pro me adularent,

      At saeuos Pluto rapuit me ad infera templa.

Opside me Parcae finem fecisse uidentur

      Cum ante alios uernas tres rapuere mihi.

Si quis forte mea gaudet de morte iniqua,

10

      Huic sit iniqua Ceres perficiatque fame.

 

Elegiac couplets


 EDR