CLE 01057

Hic soror et frater uiu[i sunt plag]a par[e]ntis,

      Aetate in prima saeu[a rapi]na [tuli]t.

Pompeia his tumulis co[gn]o[mi]ne E[leuthe]ris haeret

      Et puer, immites que[m rapuere] dei,

5

Sext(us) Pompeius Sexti praec[l]a[ro nomine I]ustus,

      Quem tenuit magn[um forma pudorque dec]us.

Infelix genitor, gemina [sic morte coa]ctus

      A natis sperans qui ded[it ipse rog]os.

Amissum auxilium functae post [gaudia] natae,

10

      Funditus ut traherent inuida [fata l]arem.

Quanta iacet probitas, pietas quam uera [sep]ulta est;

      Mente senes, aeuo sed periere [breu]i.

Quis non flere meos casus possitq(ue) dolere?

      Qui d]urare queam bis datus ecce rogis?

15

Si sunt di manes, iam nati numen habetis:

      Per uos cu[r u]oti non uenit hora mei?

 

Elegiac couplets


 EDR