CLE 01041

Liberta et coniunx Petronia cara patrono

      Thallusa hoc tumulo condita luce caret.

Quae bis uicenos complerat lucibus annos,

      Erepta est subito coniugis e gremio.

5

Hanc sic assidue deflet Petronius, ut iam

      Deficiant oculos lumina cara suos.

Desine per terras infernas tendere ad arces:

      Fata animam dederant fata eademq(ue) negant.

 

Elegiac couplets