CLE 01037

Quicumque legis titulum iuuenis, quoi sua carast,

      Auro parce nimis uincire lacertos.

Illa licet collo laqueatos illiget artus

      Et roget ut meritis praemia digna ferat,

5

Vestitu indulge, splendentem supprime cultum:

      Sic praedo hinc aberit, neq(ue) adulter erit.

Nam draco consumpsit domina speciosus ab artus

Infixumq(ue) uiro uulnus perpetuumq(ue) dedit.

 

vv. 1-6: Elegiac couplets

v. 7: Hexameter

v. 8: Other metre



 EDR