CLE 01033

Hoc tumulo cineres atque ossa nouissima coniux,

      Terpsichore, grata condidit ipse manu.

Hic fudit lacrimas, hic uerba nouissuma dixit,

      Hic uiduom questus per sua damna torum.

5

Aetas prima fuit, mores sine fine probandi,

      Forma decens, nulli dedita, grata uiro.

Sis precor infernis minus inu(i)diosa sub umbris,

      Terpsichorenis tellus contegat ossa leuis.

 

Elegiac couplets


 EDR