CLE 01030

Viua uiro placui prima et carissum(a) coniunx,

      Quoius in ore animam frigida deposui.

Ille mihi lacrimans morientia lumin(a) pressit:

      Post obitum satis hac femina laude nitet.

 

Elegiac couplets


 EDR