CLE 01029

Hunc ego nunc titulum statuo tibi, carissima coniunx,

Luctuosumque mihi, qui scio quid fueris,

Extremum officium quoniam tibi reddere cogor,

      Et merito hoc fieri testis et ipse loquor.

5

Nunc uos contestor, Manes, quibus ossa relinquo,

      Tellus, huic tumulo ne grauis esse uelis.

 

v. 1: Other metre

v. 2: Pentameter

vv. 3-6: Elegiac couplets