CLE 01028

Hunc tibi perpetuo titulum, gratissima coniunx,

      Corporis extincti dedicat ipsa fides.

Vixisti mecum iuuenis carosq(ue) per annos

      Quos uita exegi dulciter ipse mea.

5

Opto, si qua fides remanet Telluris amicae,

      Sit tibi perpetuo terra leuis tumulo.

 

Elegiac couplets