CLE 01007

Praeteriens quicumque legis, consiste uiator

      Et uide quam indigne raptus inane querar.

Viuere non potui plures triginta per annos,

Nam erupuit seruus mihi uitam et ipse

5

Praecipitem sese deiecit in amnem.

Abstulit huic Moenus quod domino eripuit.

 

vv. 1-2: Elegiac couplet

v. 3: Hexameter

vv. 4-5: Other metres

v. 6: Hexameter