CLE 01005

Hospes ades paucis et perlege uersibus acta.

      Aeternum patriae hic erit ipsa domus,

Hic erit inclusus tumulo, hic Iulius ipse,

      Hic cinis et caro corpore factus erit.

5

Cum mea iucunde aetas florebat ab annis,

      Aduenit fatis terminus ipse meis.

Vltimus ipse fuit XXXXV annus,

      Cum mihi fatalis uenit acerba dies.

Hic ego nunc cogor Stygias transire paludes,

10

      Sedibus aeternis me mea fata tenent.

Me memini Gallis natum caroq(ue) [p]are[nte],

      Set miles collo fortiter arm[a tu]li.

[Tal]ia crudelis tribuit mihi [mu]n[era Parca,

      [Quo]i cultos artus terra cinisq(ue) [rapit].

 

Elegiac couplets