CLE 01001

Desinite, aequales, Plocami lugere sepulti

      Fata frequentatis funeris exsequiis.

In requiem excessi; quod quaeritis, id repetitum

      Apstulit iniustus creditor ante diem.

5

Compositos tantum cineres humus integat oro,

      Inque uicem pietas uestra parentis eat.

 

Elegiac couplets


 EDR