CLE 00990

Libertinus eram, fateor, sed facta legetur

      Patrono Cotta nobilis umbra mea,

Qui mihi saepe libens census donauit equestris,

      Qui iussit natos tollere quos aleret,

5

Quique suas commisit opes mihi semper et idem

      Dotauit natas ut pater ipse meas,

Cottanumque meum produxit honore tribuni,

      Quem fortis castris Caesaris emeruit.

Quid non Cotta dedit? qui nunc et carmina tristis

10

      Haec dedit in tumulo conspicienda meo.

 

Elegiac couplets


 EDR