CLE 00986

Qui legis [ha]ec, flores uiae, carmina pia,

      Hospes, ensis .. [per]leg[e qui f]uerim.

Fraternis manibus tumulusque et coniugis eius

Traditus est m[ihi] nu[nc] quem mors inimica peremit.

5

Nam bis septenos [tibi], Roma, laboribus annos

Praestiter[am], quom me miserum mala Fata uocarunt.

Egressum castris duo me uidere parentes

      Linquentem uitae et commoda militiae,

Hi duo uiderunt fratres, dulcissima coniux

10

Fraterna quae mi titulum donauit apertum,

Quem uos in[sp]icere et uestris ostendere natis

Possetis, quorum uita per saecula currit.

Dicite: Maria, tibi bene sit, quae [tibi c]aru[m]

Coniugis habuisti germanum [t]e[r]r[aeque] dedi[sti].

 

vv. 1-2: Elegiac couplet

vv. 3-6: Hexameters

vv. 7-8: Elegiac couplet

vv. 9-14: Hexameters



 EDR