CLE 00980

Hospes consiste et Thoracis perlege nomen:

      Immatura iacent ossa relata mea.

Saeua parentibus eripuit Fortuna m[eis] me

      Nec iuuenem passast ulteriora frui.

5

Nihil simile aspicias. timeant uentura parentes,

      Nec nimium matres concupiant parere.

 

Elegiac couplets