CLE 00972

Quae tibi cumque mei potuerunt pignora amoris,

      Nata, dari, populo sunt lacrumante data.

Et uolui maiora nimis, sed cura meorum

      Fida tuei prohibet me cinerem esse rogi.

5

Vixisses utinam et potius mea charta taceret

      Quam mihi scribendi causa, Latina, fores.

Vixisses, neu te surgentem in uota tuorum

      Aspicerem addictam Manibus ire sacreis.

Sed quoniam Parcis uetitumst nihil, accipe nostri

10

      Aeternas eheu carminis exequias.

 

Elegiac couplets