CLE 00973

Hospes sta et lacrima, si quicquam humanitus in test,

      Ossua dum cernis consita maesta mihi,

Quoius laudati mores et forma probatast

      Anchialo, quem cura anxia debilitat.

5

Lesbia sum quae dulcis mores sola reliqui

      Et quod uitam uiuens parui in officieis.

Sei nomen quaeris, sum Lesbia, si duo amantes,

      Anchialus dulcis cum suaue homine Spurio.

'Sed quid ego hoc cerno?' mea sunt hic ossua in olla

10

      Consita. uiue hospes dum licet atque uale.

 

Elegiac couplets


 EDR