CLE 00964

Dextera fama mihi fuit et fortuna, patrona

      Magnifici coniunx Caesaris illa dei,

Qua bene tutus eram, caris nec uilis amicis,

      Quis etiam mecum plurima cura fuit.

5

Anthis causa meae uitae, quae cara sepulcro

      Condidit ossa suo. nominor Ikadium.

 

Elegiac couplets


 EDR