CLE 00959

Viua Philematium sum Aurelia nominitata,

      Casta pudens, uolgei nescia, feida uiro.

Vir conleibertus fuit, eidem, quo careo eheu,

      Ree fuit ee uero plus superaque parens.

5

Septem me naatam annorum gremio ipse recepit,

      (Quadraginta) annos nata necis potior.

Ille meo officio assiduo florebat ad omnis

      <>

[H]aec quae me faato praecessit, corpore casto

10

      [C]oniunx una meo praedita amans animo

[F]ido fida uiro ueixit, studio parili qum

      Nulla in auaritie cessit ab officio.

 

Elegiac couplets