CLE 00950

O utinam liceat collo complexa tenere

      Braciola et teneris oscula ferre labelis.

I nunc, uentis tua gaudia, pupula, crede.

      Crede mihi, leuis est natura uirorum.

5

Saepe ego cu(m) media uigilare(m) perdita nocte

Haec mecum medita(n)s: multos Fortuna quos sustulit alte,

Hos modo proiectos subito praecipitesque premit;

Sic Venus ut subito coiunxit corpora amantum,

      Diuidit lux, et se paries quid, ama.

 

vv. 1-4: Elegiac couplets

v. 5: Hexameter

vv. 6-7: Other metres

vv. 8-9: Elegiac couplet