CLE 00916

Haec tibi mens Valilae deuouit praedia, Christe,

      Cui testator opes detulit ipse suas,

Simplicius quae papa sacris caelestibus aptans

      Effecit uere muneris esse tui,

5

Et quod apostolici deessent limina nobis

      Martyris, Andreae nomine composuit.

Vtitur hac heres titulis ecclesia iustis

      Succedensq(ue) domo mystica iura locat.

Plebs deuota ueni perq(ue) haec commercia disce

10

      Terreno censu regna superna peti.

 

Elegiac couplets


 EDR