CLE 00908

Octachorum s(an)c(t)os templum surrexit in usus,

      Octagonus fons est munere dignus eo.

Hoc numero decuit sacri baptismatis aulam

      Surgere, quo populis uera salus rediit

5

Luce resurgentis Chr(ist)i, qui claustra resoluit

      Mortis et e tumulis suscitat exanimes

Confessosq(ue) reos maculoso crimine soluens

      Fontis puriflui diluit irriguo.

Hic, quicumq(ue) uolent probrosa[e] crimina uitae

10

      Ponere, corda lauent, pectora munda gerant.

Huc ueniant alacres: quamuis tenebrosus adire

      Audeat, abscedet candidior niuibus.

Huc s(an)c(t)i properent: non expers ullus aquarum

      S(an)c(tu)s, in his regnum est consiliumq(ue) d(e)i,

15

Gloria iustitiae. nam quid diuinius isto,

      Vt puncto exiguo culpa cadat populi?

 

Elegiac couplets