CLE 00900

Solberat antiquas moles ruinosa uetustas,

      Lapsum et senio ruptum pendebat opus.

Perdiderat usum suspensa uia per amnem

      Et liberum pontis casus negabat iter.

5

Nunc tempore potentis Getarum Eruigii regis,

      Quo deditas sibi precepit excoli terras,

Studuit magnanimus factis extendere nomen

      Veterum et titulis addit Salla suum.

Nam postquam eximiis nobabit moenibus urbem,

10

      Hoc magis miraculum patrare non destitit.

Construxit arcos, penitus fundabit in undis

      Et mirum auctoris imitans uicit opus.

Nec non et patrie tantum cr[e]are munimen

      Sumi sacerdotis Zenonis suasit amor.

15

Vrbs Augusta felix mansura per saecula longa

      Nobate studio ducis et pontificis.

 

Elegiac couplets