CLE 00865

Debilis Albuleo steterat qui gurgite Samis,

      Articulum medicis ut tenuaret aquis,

Dente quod Aetrusco turgebat saucius apro

      Et Russellano forte solutus erat,

5

Hinc graciles ubi iam nerui tenuisque cicatrix

      Et celer accepto currere coepit equus,

Dat tibi pro meritis semet de marmore donum,

      Qua media(m) gaudes, Lympha, subire uiam,

Tiburis aduersae dominus qua despicit aedem

10

      Frontibus et pictis Aelia uilla uidet.

 

Elegiac couplets