CLE 00857

[Hic s]ita sunt pia natorum duo cor[pora cara]

[E]t matris miserae semper dilectae ma[rito],

Nomina sub titulo quorum perscripta [leguntur],

Quos pater infelix coniux miser ips[e locauit].

5

Te quicumque legis pietatis nomine ad[hortor],

Cum sis mortalis, quae sint mortal[ia cures],

Et patrias admitte preces et parce s[epulcro].

 

Hexameters