CLE 00795

<>

<>

Exemplo boni operis docuit cunctos uiam salutis,

Liquit mundum, celitem sed scandens ad sedem,

5

Sacerdotum de[c]us ecclesiae optime loquax et altor

Voluntate sincerus ac benignitate praecipuus,

Solers ad audiendum, clemens ad ignoscendum

Et cui diuina opitulabatur gratia semper,

Priscorum dogma seruans patrum, perfecta

10

Industria adhesit mentis mox ut uitaret obiecta,

Stolam sanctitatis meritis adeptus, pastor fidelis,

Corpore integer, Christo se dicauit in cunctis,

Opifex boni, sic euangelica implet praecepta,

Puroque corde Christo seruauit inuiolabilem fidem,

 

Hexameters