CLE 00787

Quam domino fuerant deuota mente parentes,

Qui confessorem talem genuere potentem

Adque sacerdotem sanctum, sine felle columbam,

Diuinae legis sincero corde magistrum.

5

Haec te nascentem suscepit ecclesia mater

Vberibus fidei nutriens de[uot]a beatum,

Qui pro se passurus erat mala cuncta libenter.

Paruulus utque loqui coepisti dulcia uerba,

Mox scripturarum lector pius indole factus,

10

Vt tua lingua magis legem quam uerba sonaret.

Dilecta a domino tua dicta, infantia simplex,

Nullis arte dolis sceda fucata malignis

Officio tali iusto puroque legendi.

Adque item simplex aduliscens mente fuisti

15

Maturusque animo, feruenti aetate modestus

Remotus prudens mitis grauis integer aequus.

Haec tibi lectori innocuo fuit aurea uita.

Diaconus hinc factus iuuenis meritoque fideli,

Qui sic sincere caste integreque pudice

20

Seruieris sine fraude deo quanta pectore puro

Atque annis aliquot fueris leuita seuerus,

Ac tali iusta conuersatione beata

Dignus qui merito inlibatus iure perennis

Huic tante sedi Chr(ist)i splendore serene

25

Electus fidei plenus summusque sacerdos,

Qui niuea mente immaculatus papa sederes,

Qui bene apostolicam doctrinam sancte doceres

Innocuam plebem celesti lege magister.

Quis te tractante sua non peccata reflebat?

30

In sinodo cunctis uictor superatis iniquis

Sacrilegis, Nicena fides elata triumphat.

Contra quam plures certamen sumpseris unus,

Catholica precincte fide, possederis omnes.

Vox tua certantis fuit 'haec sincera salubris'

35

Atque 'nec hoc metuo neque illud committere opto'

Haec fuit, haec semper mentis constantia firma.

Discerptus tractus profugatusque sacerdos,

Insuper ut faciem quodam nigrore uelaret,

Nobili falsa manu portantes aemula caeli

40

Vt speciem domini foedare luce corusca.

En tibi discrimen uehemens non sufficit annum,

Insuper exilio decedis martyr ad astra

Atque inter patriarchas praesagosq(ue) prophetas,

Inter apostolicam turbam martyrumq(ue) potentum,

45

Cum hac turba dignus mediusque locatus

Mite pium domini conspectu, iuste sacerdos.

Sic inde tibi merito tanta est concessa potestas

Vt manum imponas patientibus incola Chr(ist)i,

Daemonia expellas, purges mundesque repletos

50

Ac saluos homines reddas animoque uigentes

Per patris ac filii nomen cui credimus omnes.

Cum tuo hoc obitu precellens tale uidemus,

Spem gerimus cuncti proprie nos esse beatos

Qui sumus hocque tuum meritum fidemque secuti.

 

Hexameters