CLE 00782

Sanctorum gremiis commendat Maria corpus

Casta grauis sapiens clemens moderata quieta,

Claram sublimis fudit quam partus in auras,

Sed placitura deo generis superauit honorem.

5

Haec non mortales, sed uirginitatis amore

Aeternos sortita toros Chr(ist)iq(ue) petiuit

Perpetuam lucem, nullo quae fine tenetur.

Tertius et decimus gaudens hanc uiderat annus,

Composuit corpus, caelum cum laeta petiuit.

10

Texerat haec sacros casto uelamine crines,

Sed Chr(ist)um festina petit mundumq(ue) reliquit.

 

Hexameters