CLE 00779

Discite, qui legitis, diuino munere reddi

Mercedem meritis: sedis cui proxima sanctis

Martyribus concessa deo est gratumq(ue) cubile,

Sarmata quod meruit uenerando presbyter acto,

5

Septies hic quinos transegit corporis annus

      In Chr(ist)o uiuens auxiliante loco.

Naiarius namq(ue) pariter Victorq(ue) beati

Lateribus tutum reddunt meritisq(ue) coronant.

O felix, gemino meruit qui martyre duci

10

Ad dominum meliore uia requiemq(ue) mereri.

 

vv. 1-4: Hexameters

vv. 5-6: Elegiac couplet

vv. 7-10: Hexameters