CLE 00760

Victor ego quondam in matura aetate defeci

Ereptus superis Tartarea custodia sedes.

Etsi inimici multi, tamen superasse me credo

Carendo insidias gemitumq(ue) meorum laborum.

5

Redditus in terra corpus cui uita haerebat,

Sp(iritu)s animaque mea expecta die ultimo causa.

Aduentum s(an)c(t)i credo gaudere me iuste,

Seruii mandatis mea ab ineunte aetate.

Per gradus ascendi, usque hoc presbiter ueni,

10

Terra marique fui tantum pro nomine Christi.

Expecto mercede bonis repromissa caelorum,

Annorum quinquaginta hodie aetate peregi

 

Hexameters