CLE 00758

Hoc tumulo Baioli conduntur membra sepulti,

Sed pollens anima praeclaro manebit Olympo,

Meruit pontificum qui primus uestiarius esse,

Quem seruator poli redimiuit stola perenni.

5

Haec Decorosus amici depinxit in uertice tymbae

Acolothus, ne lateat quis hic humatus quiescat.

 

Hexameters