CLE 00754

Paccius hic ego sum Germilla compare gaudens.

Viximus heu nimium frugi, dum iussa tulerunt,

Atque per emensum spatiis transegimus aeuum,

Coniuge cum s(an)c(t)a suscepta prole potitus,

5

Per senos iterumque decem sat fecimus annos.

Tristia sunt natis, sed multum grata parenti,

Vt prior in pacem cedat subolemque relinquat.

 

Hexameters