CLE 00750

Pro nefas, iste tuum loquitur, Petronia, nomen

Iam titulus nono uixdum lacrimabilis anno,

Nata diu dulcis et longi pignus amoris.

Vita breuis, sed nunc istic iam longa parentum

5

Vulnera. Nereus genitor genetrixque funesti

Sofronia breuibus tumuli fleuere querellis.

Tu tamen hinc spera caelum pia mente, fidelis.

 

Hexameters