CLE 00748

Lumine uirgineo hic splendida membra quiescunt.

Insigneis animo, castae uelamine sancto

Carinibus imposito caelum petiere sorores

Innocuae uitae meritis operumque bonorum.

5

Noxia uincentes Christo medicante uenena

Inuisi anguis palmam tenuere perennem,

Aspide calcato sponsi uirtute triumphant

Letanturque simul pacata in secula missae

Euictis carnis uitiis, saeuoque dracone

10

Obluctante diu subegunt durissima bella.

Nam cunctis exuta malis hic corpora condunt.

Tantus amor tenuit semper sub luce sacratas,

Iungeret ut tumulo sanctarum membra sororum.

Aluus quas matris mundo emiserat una,

15

Ad caelum pariter mittet domus una sepulcri.

Mirifico genetrix fetu, quae quattuor agnas

Protulit electas, claris quae quattuor astris

Emicuit castoque choro comitante Maria

Letatur gradiens germanis septa puellis.

20

Ingressae templum domini uenerabile munus

Accepient, duros quoniam uicere labores,

Floribus et uariis operum gemmisque nitentes

Lucis perpetuae magno potientur honore.

Aduentum sponsi nunc praestolantur ouantes

25

Veste sacra comptae, oleo durante beatae.

Immortale decus numerosa prole parentes

Aeterno regi fidei pietate sacrarunt.

Nomina sanctarum lector si forte requiris,

Ex omni uersu te littera prima docebit.

30

Hunc posuit neptes titulum Taurina sacrata.

 

Hexameters