CLE 00739

Praenestina, tibi Verus tuus heu [g]raue munus

Soluo sub hoc carum deponen[s] marmore corpus.

Discreuit nos uita quidem, se[d] uiuet amoris

Indiuisa fides, erit hic quoque copula nobis,

5

Coniugio nostro nec mors [d]iuortia ponet.

Concordes animas Christ[u]s reuocabit in unum.

 

Hexameters