CLE 00737

O Rhode, dulcis anima, acerbo mihi funere rapta,

Qui tantum properasti matris foedare senectam

Senilemque aetatem tantos onerare dolores,

Te sine namque mihi nec lux nec uita iucunda est.

5

Quid primum tollerare queam, tua dum singula quaero,

Cum uenit in mentem quod tuorum tu decus omnium esses?

Quid pudor castus, quid s(an)c(t)a fides moresque benigni

Ingeniumque doctrinaque tua et uerba sobria mente?

Prudens et innocua caelestia regna petisti.

10

Iam uale perpetuo dulcis et in pace quiesce.

 

Hexameters