CLE 00736

Prae cunctis opibus laudem seruauit honesti

Iustitia pietate fide prudentia sollers

Sancta pudica decens uni deuota marito.

Cuius ab occasu uincli pertesa iugalis

5

Octo et bi(s)senis uidua permansit in annis.

Natorum curam miro suspexit amore.

 

Hexameters