CLE 00730

Dixit et hoc pater omnipotens cum [pelleret Adam]

'De terra sumptus terrae traderis hu[mandus'].

Sic nobis sita filia et Agape Christ[i fidelis]

Bis denos septemq(ue) annos emesa [quiescit].

5

Haec illi per Christum fuerat sic [plena senectus].

Eucharis est mater, pius et pater est [mihi Celsus]

Vos precor, o fratres, orare huc quando ueni[tis]

Et precibus totis patrem natumque rogatis,

Sit uestrae mentis Agapes carae meminisse,

10

Vt deus omnipotens Agapen in saecula seruet.

 

Hexameters