CLE 00726

Parce precor Paulo sanct[orum] maxim[e praesuL]

Alta patere poli fac illi culmina, Chr[istE]

Viuat in aetherio felix per secla [senatV]

Luce fruatur ouans, [re]gno laetetur O[lympI]

5

Vita sequatur eum, mortis sic uincula uincaT

Semper in aeterna caelesti floreat aulA

Pauso sepultus ego Paulus praesentib(us) exul.

 

Hexameters