CLE 00721

Haec caua saxa Oppilani continet menbra(!,

Glo[rioso] ort[u] natalium, gestu abituq(ue) co[n]s[picu]um.

Opib(u)s quippe pollens et artuum uirib(u)s cluens

Iacula uehi pr(a)ecipitur pr(a)edoq(ue) Bacc(h)eis destinatur

5

In procinctum(!) belli necatur opitulatione sodalium desolatus.

Nauiter cede perculsum cli(e)ntes rapiunt perem(p)tum,

Exanimis domu(m) reducitur, suis a uernulis humatur.

Lugit(!) coniux cum liberis, fletib(u)s familia pr(a)estrepit.

Decies ut ternos ad quater quaternos uixit per annos,

10

Pridie Septemb(r)ium(!) Idus morte a Vasconibus multat(u)s.

(A)era sescentensima et octagensima id gestum memento.

Sepultus sub d(ie) quiescit VI Id(us) Octubres(!)

 

Hexameters