CLE 00720

Haec tenet urna tu(u)m uenerand(u)m corpus Vincenti abb(at)ix,

Set tua sacra tenet anima caeleste, sacerdos,

Regnum, mutasti in melius cum gaudia uitae.

Martiris exempla signat, quod membra sacrata

5

Demonstrante d(e)o uatis hic repperit index.

Cuater decies cuinos et duos uixerat annos,

Misterium Chr(ist)i mente sincera minister.

Raptus aethereas subito sic uenit ad auras,

Sic simul officium finis uitamque remouit,

10

Sp(iritu)s adueniens d(omi)ni quo tempore s(an)c(tu)s

In regionem piam uixit animamque locabit.

Omnibus his mox est de flammis tollere flammas.

 

Hexameters