CLE 00718

Dum simul d(u)lcem cum uiro carpere uitam,

Ilico me fortuna tulit semper noxea cunctis.

Vita dum uixi, Venantia nomen in saeculo gessi.

Ter deciens quater in pace quietos pertuli annos.

5

Vltimum iam solui deuitum communem omnibus unum.

Hoc loco erga meos elegi quiescere proles,

[No]ndum quos dominus [uo]cauit purgatos un[da l]auacri.

 

vv. 1-6: Hexameters

v. 7: Other metre