CLE 00713

Cassius immerito praesul de munere Christi

Hic sua restituo terrae mihi credita membra.

Quem fato anticipans consors dulcissima uitae

Ante meum in pace requiescit Fausta sepulcrum.

5

Tu, rogo, quisquis ades, prece nos memorare benigna

Cunta recepturum te noscens congrua factis.

 

Hexameters


 EDR