CLE 00707

Heu memorande pater, longi mihi causa doloris

Et quaerenda nimis cunctis tua grata senectus.

Te carum suboles, te fixum sensit amicus,

Te leuitas toruum, dulcem cognouit honestas.

5

Turpia castigas uiuens cum coniuge casta.

Actibus urbanis miscebas gaudia ruris,

Vt tua plus gemino fulgeret uita labore.

Nam meritum mors ipsa docet, quam pectore laeto

Optasti in manibus filiorum saepe tuorum

10

Sumere et amplexu dulci tenuare nepotum.

Adfuit his uotis excelsi gratia Christi:

Felix uita fuit, felix et transitus ipse.

 

Hexameters


 EDR