CLE 00706

Grata quies geminas tenet hic in pace sorores,

Quas sacer antistes Christo Constantius auctor

Germano ad[f]ectu instituit dominoque dicauit,

Moribus ac uita similes actuque modesto.

5

Vna domus, mens una fuit, domus una sepulchri.

Nomine Exuperiae gaudens una, altera fratris,

Ambae uirgineum sacratae uertice crinem

Intacto castam seruarunt corpore mentem.

Quisque fidem trinam confessus dogmate uero,

10

Aeternam fisus Christo cum carpere uitam,

Censeat has nunc luce frui uitaque perenni.

 

Hexameters