CLE 00705

Pontificis s(an)c(t)i requiescunt membra sacrato

Pro meritis deuota loco, qui pace perenni

Misticus antistes paradysi sede locatus.

Hu[n]c ueneranda sibi suscepit ecclesia patrem

5

Perpetuo Chr(ist)i referentem flore coronam.

Iustitiae cultor sacra s(an)c(ta)e praemia legis

Sumpsit apostolicae numeratus in ordine turbae.

Vnum ter quinis adiunxit ep(iscopu)s annum

Tergeminoq(ue) super compleuit tempora mense.

10

Iustinianus ouans penetrauit limina caeli.

 

Hexameters