CLE 00704

Emeritae quantum damnato corpore uitae

Vel cunctis exuta malis mens possit, inisi

Sat dedit agnosci uirtus, quem mille labores

Exiliique dolor uicti stupuere fidelem.

5

Blandus et adfatu facilis sanctusq(ue) sereno

In uultu exponens animum, patientior aequo,

Virtutum specimen, diues sub paupere mundo,

Scribtorum custos rigidus dubiiq(ue) serenus

Excusor ueri, contendens mente beata

10

Purgatam in terris animam reuocare per aethra,

Indignum clamans demergi crimine uitas

Sulpureasq(ue) undas corrupto corpore adire.

Candor erat mentis uerus semperq(ue) docebat

Omnia factorum nostrae rationis habenda

15

Participesq(ue) mali facinus qui in fata reclinant.

Vltor inexpletus fidei, bellator in hostes,

Sincerus cultorq(ue) dei domitorq(ue) malorum,

Errantum lumen, qui crimina tolleret ore,

Talis erat specie, quem nec ieiunia longa

20

Magnanimum uicere, sitim fluuialibus undis,

Algorem uili solitum depellere ueste.

Robore caelesti mundum calcauit et omnes

Terrenas uicit labes purgatior aethra,

Vitarum maculas puro qui decoquit igni,

25

Rebus qui docuit populos factisq(ue) uocauit.

 

Hexameters